Haz click aqui para volver al inicio
elenigma

Códice de Roda. Relación de los reyes pamploneses y condes pirenaicos,
siglos IX y X. De Iñigo Arista(824-851) a García Sanchez I (931-970).

ORDO NVMERVM REGVM PAMPILONENSIVM

Scemeno de Garassia genuit Enneco.

Enneco, cognomento Aresta, genuit Garsea Enneconis, et domna Assona, qui fuit uxor de domno Muza, qui tenuit Borza et Terrero, et domna (lac.) qui fuit uxor de Garsea Malo.

Garsea
Enneconis accepit uxor domna (lac.) filia de (lac.) et genuit Fortunio Garseanis et Sanzio Garseanis et domna Onneca qui fuit uxor de Asnari Galindones de Aragone.

Furtunio Garseanis accepit uxor domna Oria filia de (lac.) et genuit Enneco Furtunionis, et Asenari Furtuniones, et Belasco Furtuniones, et Lope Furtuniones, et domna Onneca qui fuit uxor de Asenari Sanzones de Larron.

Sanzio Garseanis
accepit uxor domna (lac.) et genuit Asnari Sanziones qui et Larron.

Asnari Sanzionis accepit uxor domna Onneca, Furtuni Garseanis filia, et genuit Santio Asnari, et domna Tota regina, et domna Sanzia. Ista Onneca postea accepit urium regi Abdella, et genuit Mahomat Iben Abdella.

Enneco Furtuniones accepit uxor domna Sanzia, filia de Garsea Scemenonis, et genuit Furtunio Enneconis (lac.) et domna Auria, qui fuit uxor de Munio Garseanis, et domna Lopa uxor Sanzio Lupi de Araquil. Ista domna Sanzia postea accepit uirum domno Galindo comes de Aragone, et genuit ex eo
domna Andregoto regina et domna Belasquita. Ista Belasquita habuit uirum Enneco Lopiz de Estigi et de Zillegita.

Asnari Furtunionis accepit uxor (lac.) et genuit Furtuni Asnari qui et cognomento Orbita pater fuit Garsea Furtuniones de Capannas.

Belasco Furtunionis accepit uxor (lac.) et genuit domna Scemena qui fuit uxor de rege Enneco Garseanis, et domna Tota uxor de Enneco Manzones de Lucentes, et domna Sanzia uxor Galindo Scemenonis de Pinitano.

Furtunio Enneconis accepit uxor (lac.) et genuit Garsea Furtunionis et Enneco Furtunionis et domna Sanzia.

Garsea Scemenonis et Enneco Scemenonis fratres fuerunt. Iste Garsea accepit uxor Onneca Rebelle de Sancossa et genuit Enneco Garseanis et domna Sanzia. Postea accepit uxor domna Dadildi de Paliares soror Regimundi comitis, et genuit Sanzio Garseanis et Scemeno Garseanis.

Enneco Garseanis accepit uxor domna Scemena, et genuit Garsea Enneconis qui fuit occisus in Ledena, et Scemeno Enneconis, et Furtunio Enneconis, et Sanzio Enneconis. Isti tres ad Cordobam fugierunt. Eorum soror uxor fuit Garsea Enneconis de Olza. Nomine domna Tota.

Scemeno Garseanis accepit uxor domna Sanzia, Asnari Santionis filia, et genuit Garsea Scemenonis et Sanzio Scemenonis qui habuit uxor domna Quissilo filia de domno Garsea comitis Bagilliensis et alia filia domna Dadildis uxor de domno Muza Asnari. Iste Garsea Scemenonis occidit sua mater in Galias in uilla que dicitur Laco et occiderunt eum in Salerazo Ihoannes Belescones et Cardelle Belascones. Iste Scemeno Garseanis habuit ex anzilla filium Garsea un is qui est mortus in Cortoba.

Sanzio Garseanis
, obtime imperator, accepit uxor Tota Asnari et genuit Garsea Sanzioniz rex, et domna Onneca, et domna Sanzia, et domna Urraca, hac domna Belasquita, necnon et domna Orbita, et ex anzilla habuit alia filia domna Lopa qui fuit mater de Regemundo de Bigorra. Domna Onneca fuit uxor Adefonsi regis Legionensis, et genuit filum Ordonii qui est mortuus in Cortoba.

Domna Sanzia fuit uxor Ordonii imperatoris. Postea habuit virum Albaro Harramelliz de Alaba. Demumque fuit uxor Fredenando comitis.

Domna Urraca fuit uxor domni Ranimiri regis, frater Adefonsi regis et Froila, et habuit filios domno Sanzio rex et domna Gilbira Deuo uota. Iste Ranimirus ex alia uxore Galliciensis nomine (lac.) habuit filium Ordonii regis.

Domna Belasquita uxor fuit domni Momi comitis Bizcahiensis et genuit filios Azenari Momiz et Lupe Momiz hac Sanzio Momiz, et domna Belasquita. Postea uxor fuit domni Galindi filium Uernardi comitis et domne Tute Demumque habuit uirum Furtunio Galindonis.

 

 

Scemeno - Xemeno - Jimeno

Garassia - Garatzia - Donibane Garazi

Enneco - Eneko - Iñigo

Aresta - Aritza - Arista

Garsea - Gartzea - García

Enneconis - De Eneko - Iñiguez

Borza - Bortza - Borja

Furtunio - Purtuna - Fortún - Fortuño

Garseanis - De Gartzea - Garcés

Sanzio - Zaintzu - Sancho

Asnari - Aznari - Aznar

Galindones - De Galinde - Galindez

Furtunionis - De Purtun - Fortúnez

Sanzones - De Zaintzu - Sanchez

Larron - Larrona - Larraun

Scemenonis - De Xemeno - Jimenez

Munio - Muino - Muño - Nuño

Sancossa - Sangosa - Sangüesa

Quissilo - Kizil

Belascones - De Belazko - Velazquez

 

 

 

a


b

c

d


 

Gentileza de Nafarroako Erresuma